Latin
5.11.5.18 to 5.11.5.41
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.5.18-41
Unproofread scanNot analysed yet
vii, ep. 29). Et ad Narsam: Per scripta vestra mihi transitum domnae Esychiae nuntiastis; et magna exsultatione gavisus sum, quia illa bona anima ad suam patriam pervenit, quae in patria laborabat aliena (Ibid. ,ep. 30). Noverat fortasse haud ingratum fore hoc genus consolationis, Narsae viro religioso (sic appellatur in epistolae inscriptione) qui cum patriciae dignitatis esset, ut ex ep. 32 lib. iv colligitur, saeculo nuntium tunc remisisse…videtur, et quibusdam monasteriis praefuisse. Filia ejus Dominica, virgo doctissima, quae Latina cum esset, Graece tamen scribebat, aulam quoque fugiens, monasterium ingressa fuerat, Ibique postea facta praeposita. Quae de Dominica, in Graecis litteris erudita diximus eo magis mirari debemus, quod S. Gregorius ad ejusdem patrem scrihens, asserat tunc non fuisse Constantinopoli satis docto, interpretes, qui de Graeco in Latinum et de Latino in Graecum dictata bene transferrent? (Lib. vii, ep. 3.) Laudabat maxime S. Gregorius si amici, etiam a laici, in verbo divino solatium et animae cibum quaererent. Id potissimum liquet ex epistola hoc anno ad Dynamium et Aureliam Gallos scripta (Lib. vii, ep. 36), ubi eis gratulatur, quia sacrae lectionis pabula quaerebant; subditque optimam hujus Evangelicae sententiae expositionem: Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Matth. vii, 8). Petamus, inquit, orando, quaeramus legendo, pulsemus operando (Luc. xi, 12). At de his satis; ad a…ia transeamus.