Latin
Book 3, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.7
Unproofread scanNot analysed yet
Paulo post ad eumdem Marinianum scripsit, ut dejecto ex Corneliensis Ecclesiae sede episcopo in crimen lapso, in ejus locum alius ordinaretur episcopus; quia nec lapso spes ulla superesse posset ad pristinam redeundi dignitatem, nec ultra tres menses Ecclesiam vacare sacri permitterent b canones (Lib. vii, ep. 41). Dum vero legis supra Gregorium cunctas in Ecclesias sollicitudinis curam sibi tribuere, ne suspiceris ipsum ultra modum pontificiam protulisse potestatem, quod ab ejus modestia et animi demissione prorsus abhorrebat. Certe qui 150 circiter annis ante ipsum sedit, Leo Magnus, ad Ep. Thessalonicensem scribens (ep. xii, c. 1) ut ei vices suas committeret, ait eum in partem vocatum esse sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis; quam proinde sibi vendicare non dubitabat. Quemadmodum Gregorius episcopos qui officio suo deerant, dignis poenis afficiebat, ita optimos pastores debitis laudibus et praemiis remunerare satagebat. Quapropter Stephanum episcopum impense laudat quod assidua praedicatione Mariam patriciam ab haeresi aut schismate ad Ecclesiae sinum revocarit, aliosque non paucos (Lib. vii, ep. 8). Ex hoc fortasse numero erat Dominica gloriosa femina, Joannis cujusdam uxor Gregorio intimi; ad quem scripsit se non me diocriter laetatum, cum ipsam cognovisset unitati Ecclesiae sociatam (Ibid. ,ep. 37).