# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.11.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.11.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.11.8

Ut res monasticas breviter attingamus, hoc anno papa privilegiis donavit monasterium S. Cassiani apud Massiliam cui praeerat Respecta. De hoc monasterio consule notas ad epistolam haec privilegia continentem (Lib. vii, ep. 12). In alia epistola (Lib. vii, ep. 18) legimus Martinum quemdam diaconum et abbat…m, de quo aliqua papae fuerant nuntiata, quae officii ejus propositum non leviter macularent, nec tamen sedula inquisitione facta probari potuerant, ne qua de iis suspicio remaneret, ad sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus districta sacramenta praebuisse, quibus insontem se assereret. Quapropter eum absolvit S. Gregorius et suo loco restituit. Epistola 32 scripta est ad Anastasium presbyterum, quem multis et praeclaris virtutibus ornatum depingit; vituperat tamen ob ducatum in monasterio quod vocabatur Neas assumptum, quod hoc in coenobio multa sub sanctitatis habitu saecularia agerentur. Hortutur autem illum ad contentionem quae inter ejusdem monasterii patrem, et Amos Jerosolymorum patriarcham exorta erat, tollendam et componendam. Magna erat altercatio inter Caesarium, abbatem monasterii sancti Petri apud Baias. et Joannem. abbatem S. Luciae, in Syracusana urbe; de qua dirimenda Gregorius ad Joannem Syracus. episcopum scripsit (Lib. vii, ep. 39), rogans ut ipse cum Fantino defensore, adhibito Joanne agrimensore (erat enim quaestio de finibus) accederet, ac sententiam ferret; Ne religiosorum virorum corda saecularium rerum intentio a mutua disjungeret charitate. De servanda monastica disciplina in Africa sollicitus, Dominicum, Carthaginensem episcopum, rogavit, ut coerceret monachos impune vagantes, eosque obedientiae jugo, quod excusserant, rursum subdi curaret; episcoposque quos audierat iis erronibus patrocinium ferre, ab eorum defensione modis omnibus interminando compesceret (Ibid., ep. 35).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
