Latin
Book 3, Chapter 12
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
Laetum de tot infidelibus ad fidem conversis nuntium turbarunt Anastasii, Antiocheni episcopi, epistolae, quae pro verbis lacrymas fluebant (Lib. viii, ep. 2). Amici dolorem lenire, animumque pene sub adversitatum pondere deficientem erigere conatus est Gregorius. A quibus tunc vexaretur hic patriarcha, non explicatur in epistola consolatoria summi pontificis. Haereticos tamen qui tunc in Oriente grassabantur plurimi, sub variis Acephalorum, Severianorum, Theodosianorum nominibus, adversariorum ejus antesignanos exstitisse vix dubitamus. Praeter commemoratos heterodoxos, alia monstra nuper consurrexisse queritur vigilantissimus papa; novos videlicet errones, qui Prophetas, Evangelia, et dicta Patrum evacuare moliebantur. Sed permanente, inquit Gregorius ad Anastasium, vita vestrae sanctitatis, in profectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant quae contra soliditatem veritatis aperta sunt; quia et quamlibet acuti gladii immittantur, cum saxum feriunt, fracti resitiunt. Optima sane ratio, cur tot haereticorum tela in Ecclesiae firmissimam petram intorta, retusa tandem in ipsos reciderint auctores. Aliunde spes affulgebat victoriae de his Ecclesiae hostibus reportandae, scilicet ab eorum divisione: Quia, inquit sanctus Doctor, in ipsis, qui a sanctae ecclesia doctrina divisi sunt, unitas non est. Inter eos qui sancto Anastasio infensi erant, S. Gregorius designare videtur patriarcham CP. ,quem ait addidisse onera, cum sublevare debuisset; sub ovium vestitu intus fuisse lupum rapacem; et solum prae aliis habere appetiisse, quod dignus non fuerat vel cum fratribus habere, ob usurpatum scilicet oecumenici patriarchae titulum.