# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.12.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.12.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.12.6

Tumultuantes adversus Anastasium haereticos mox vidimus in Oriente. Pacatior autem erat Aegyptus et Alexandrina Ecclesia sub Eulogio patriarcha, qui plerosque haereticos Ecclesiae reconciliaverat, et concordiam inter fideles firroarat. Haec ut accepit S. Gregorius, arrepto calamo statim amico gratulatus est, vicissimque de conversis nuper Anglis eum certiorem fecit. At de his jam diximus. Erat inter utrumque sanctissima consuetudo mutuis confirmata beneficiis et officiis. Eulogius postularat a summo pontifice, ut sibi cunctorum martyrum gesta, quae piae memoriae Constantini temporibus ab Eusebio Caesariensi collecta sunt transmitteret. At ille respondit se de hac d Eusebiana collectione nihil unquam ante acceptam Eulogii epistolam audiisse. Addit: Praeter illa quae in ejusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur, nulla in archivo hujus nostrae Ecclesia, vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognosi, nisi pauca quaedam in unius codicis volumino collecta. Nos autem pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut praedixi, singulos cognoscantur martyrio coronati (Lib. viii, ep. 3…).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
