# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.12.9

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.12.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.12.9

Bellum hoc anno in Italia exarsisse innuit sanctus Gregorius, dum deflet mala quae a Barbarorum gladiis perpeti cogebatur (Lib. viii, ep. 2). Ipsos in Sardiniam descensionem fecisse colligitur ex epistola sequenti indictione scripta (Lib. ix, ep. 1 et seq.). Idcirco fortasse voluit S. Gregorius ut nullus etiam clericus a vigiliis et excubiis ad urbium custodiam necessariis excusaretur: eademque lege tenebantur Monachi (Lib. ix, ep. 73). Non minus dolet vir sanctus de judicum et magistratuum perversitate et iniquitate, quam de ferocitate hostium. Inter arma enim silentibus legibus omnia sibi licere existimabant. Gennadius, Africae Patricius, Paulum, episcopum in Numidia, multis ab annis vexabat. Cumque sedem apostolicam appellasset, variis calumniis impetitus praesul, quominus Romam veniret obstiterat patricius, penes quem in administratione hujus provinciae summa erat auctoritas (Lib. vi, ep. 63). Consensit papa ut episcopus ad comitatum pergeret atque ad Augustum suas deferret querelas (Lib. vii, ep. 2). Tandem Paulus in Numidiam redire jussus est, ut ab episcopis hujus provinciae judicaretur; cujus innocentiam cognoscens Gregorius, ipsius causam episcopis Adeodato, qui tunc a primatum gerebat, Maurentio, et praesertim Columbo commendavit (Lib. viii, epp. 12 et 13); hunc enim noverat Ecclesiae a beato Petro fundatae addictissimum, et recti tenacissimum. Nihilotamenminus ipsum adhuc munire curat contra optimatum sollicitationes et impulsus, quibus ejus virtus labefactari potuisset: Nulla ergo, inquit, vos res ab aequitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens praeceptis Dominicis, omnia quae sunt rectitudini adversa, contemne. In defendendis partibus justitiae constanter insiste. Odia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas: ut tanto majorem in adventu Redemptoris nostri fructum mercedis invenias, quanto ejus mandata non negligens, in favorem justitiae et defensionem impenderis.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
