# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.2.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.2.4

Eodem quoque anno quo Maximianus Joannes, Ravennatum archiepiscopus, e vita migravit, nondum sopita de usu pallii controversia, ut ex nonnullis Gregorii epistolis ad eum paulo antea scriptis (Lib. v, ep. 25, 48, 56), perspicuum est. Imminentem mortem ei praenuntiasse visus est sanctissimus Pater his verbis, ep. 15: Haec ergo omnia, quae superius dixi, frater charissime, recogita. Diem tuae vocationis attende, quas rationes de sarcina episcopatus redditurus es, considera. Emenda illos mores notarii. Vide quid in lingua, qui l in actu episcopum deceat. Esto totus purus fratribus tuis. Non aliud loquaris, et aliud in corde habeas. Nec appetas ultra videri quam es, ut possis ultra esse quam videris (Ibid., ep. 11 et 15). Prius eum increpaverat quod irrisoriis verbis uteretur; quod servis suis, cum fureret, turpia imponeret crimina; quod se dominum tantummodo clericis exhiberet, quos nulla coercebat disciplina.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
