Latin
Book 3, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem socordiae forsitan tribui debet, quod clerici multa monasteria pervasissent. Nimirum fingentes religiose vivere, monasteriis praeponi appetebant; verum per eorum vitam monasteria destruebantur, inquit S. Gregorius: qui enim in clericatu militat, arctam monasterii disciplinam ipse servare non potest. Quo itaque pacto qui monasticam regulam non implet, ad eam strictius observandam alios cogere poterit? Proinde non immerito providus Pater tanto malo mederi quantocius curavit, loca sacra per clericorum ambitum destrui minime patiens (Lib. v, ep. 1). Nonnulli hac usi sunt epistola, ut probarent monasticae vitae statum a clericatu prorsus esse alienum- Verum quantum id a mente S. Doctoris abhorreat, ipse manifeste ostendit cum ad sacros ordines, imo ad episcopatum monachos quamplurimos tum e suo tum ex aliis monasteriis assumpsit, et apostolicis etiam praefecit muniis. Quid quod monachatum aliquando assignat et gradum et dispositionem praeviam ad episcopatum? Hortandus est, inquit, Opportunus, ut vel monachus vel a vobis subdiaconus fiat; ut post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri (Lib. xii, ep. 12). At consulendus est doctissimus Mabillonius tum saeculi iv Benedictini tomo I in Praefat. ,tum in Annalibus. Mens igitur sancti Doctoris fuit a quantum ex laudata libri quinti prima epist. et ex aliis assequi possumus, monasteriorum praelecturam minime clericis esse commendandam; quia cum disciplinae laxiori serviant, nec severioribus monachorum moribus sint innutriti, de regulae monasticae observantia minus solliciti sunt. Praeterea quandoquidem aut ambitus, aut avaritia, aut pravus quispiam alius affectus, iis clericis quos Gregorius insectatur, viam ad abbatialem dignitatem munierat, saec larium vivendi modum sectabantur, in epulis, in suppellectili, in vestibus, quibus sibi procurandis ut pares esse possent, monasteria expilabant.