# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.2.7

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.2.7

Ravennatem Ecclesiam regere coepit Marinianus ante quiatam Julii diem hujusce anni quo interfuit synodo Romae a Gregorio celebratae. Hujus autem synodi gesta et decreta quae prius in Epistolarum serie habebantur, nunc legere licet in appendice ad Epistolas. Praecipua sunt de diaconorum officio, de amovendis a pontificalis cubiculi ministerio laicis pueris, de coercendis rectorum ecclesiastici patrimonii depraedationibus, de sacris ordinibus pallioque gratis et absque ullo pretio conferendis, etc. In hac synodo sancita unanimi consensu corroborarunt et subscriptionibus munierunt viginti tres episcopi ac plurimi presbyteri qui praecipuis Urbis titulis seu ecclesiis praeerant, non autem diaconi et caeteri clerici. In subscriptionibus secundo loco legitur Mariniani nomen, scilicet post Gregorium. De hoc coetu loqui creditur sanctus papa, ubi plurimis in epistolis (Lib. vi, epp. 14, 15, 16, 17) testatur Joannem Ecclesiae Chalcedonensis presbyterum de quo jam dictum (Sup., lib. ii, c. 9, num. 5), in synodo, episcoporum judicio fuisse ab haeresis crimine liberatum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
