Latin
Book 3, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae fuerunt postea de Mariniano querendi occasiones, maxime quod monachis ipse monachus iniquiorem se praeberet; unde ad ipsum scripsit. S. Gregorius: Miramur cur sic in brevi fraternitatis tuae fuerit immutata discretio, ut ea quae postulat, non advertat: ex qua re dolemus, quia manifestum praebes indicium, plus apud te verba male suadentium valuisse quam divinae lectionis studium profecisse. Cumque monasteria te oporteat defensare et religiosos illic summopere congregare, ut lucrum de animarum congregatione possis efficere, in eorum te e diverso gravamina, sicut lilterae tuae testantur, desideras exercere; et, quod est deterius, nos tuae culpae studes fieri debere participes, scilicet, dum cum nostro consensu monasterium quod decessor tuus condidit cupis sub curandarum rerum atque causarum nomine praegravare. Debes enim recolere, quia te praesente, diversis etiam presbyteris et diaconis, clericisque tuis praesentibus, contra testamentum ipsius praeceptum sicut postulavere, concessimus. Ubi tamen ejusdem decessoris tui dispositio, quam fecerat de monasterio ipso, firmata est; tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere praecipere (Lib. vi, ep. 29). Cujus monasterii defensionem hac in epistola Gregorius susceperit, non clare constat. Loqui tamen optimum monachorum patrem pro Classensi S. Apollinaris monasterio a Mariniani praedecessore constructo conjicimus. Nec alia monasteria in Ravennati dioecesi posita archiepiscopum magis beneficum experiebantur, ut ex fine laudatae epistolae liquet. Praeterea, inquit, pervenit ad nos, quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta, clericorum importunitatibus, et diversis eorum molestiis praegraventur; quod ne de caetero fiat, districta hoc interminatione compesce: quatenus monachis illic degentibus, libere in Dei nostri laudibus liceat exsultare. Cumque pius Pater audisset, insuper habita sua admonitione, monachos adhuc a Ravennatibus clericis, dissimulante archiepiscopo, non secus ac antea vexari, iterum scribendum putavit, et vehementius instandum. Epistolam suam his verbis claudit: Haec itaque omnia vigilanti cura emendare jam secundo commonita sanctitas vestra non differat; ne si post haec negligentes vos esse, quod non credimus, senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur. Nam vobis notum sit, quia tantae necessitati servorum Dei congregationem amplius subjacere non patimur (Lib. vii, ep. 43).