# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.11

A se constituta mutare et fixa refigere non verebatur humilis Gregorius, quando experientia compertum habebat, ea reipublicae Christianae non amplius prodesse. Itaque quamvis plurimis in epistolis (Lib. i, epp. 35 et 47) docuisset cum heterodoxis et ipsis Judaeis mitius esse agendum, religionem que Christianam, non minis et terroribus, sed benignitate ac praedicationis suavitate, persuaderi debere: postea tamen mutato consilio, frequenter scripsit Manichaeos et Judaeos qui in possessionibus Romanae Ecclesiae erant (cum mansuetudine pellici non potuissent) summopere esse insectandos et tributis onerandos: conversos autem ad fidem, remissis ex parte pensionum oneribus confirmandos. Et si, inquit, ipsi minus fideliter veniunt (ad Ecclesiam), hi tamen qui de eis nati fuerint, jam fidelius baptizantur. Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur (Lib. v, ep. 8). Quantum lucrandis animabus inhiaret S. Gregorius potissimum ostendit, missis ad Anglos adhuc idolorum cultui deditos praedicatoribus; de qua sacra expeditione nunc agendum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
