# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.2

Virgilio probis moribus et virtutibus ornatissimo suas vices, juxta antiquum morem Gregorius concessit intra regni Childeberti fines, et pa…lii usum, ab ipso rege et ab archiepiscopo rogatus. Qua vero in subjectos episcopos auctoritate tanquam sanctae sedis vicarius polleret, explicatur in epistola … jam laudata. Ad ipsum causae omnes, nisi forte majores aut de fide forent, quae pro sui magnitudine judicio sedis apostolicae indigebant, finiendae et judicandae referebantur. Concilia cogebat et coactis praeerat, nullus episcoporum ad longinquiora loca sine ejus auctoritate proficisci poterat. Non praetereundum quod Gregorius docet in ep. ad Virgilium (Lib. v, ep. 53), Ecclesiam Gallicanam Romanae esse sobolem; et quidem, ad mentem Innocentii I scribentis ad Decentium Eugubinum, in omnem Italiam Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes (Ibid., ep. 54). Arelatensis autem Ecclesia praesertim hac illustri origine gloriatur. Ejus sane antiquae nobilitatis meminit S. Gregorius, quando ait antiquam se consuetudinem secutum esse, quando suas Virgilio vices commisit.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
