Latin
Book 3, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Urbem Arelatensem a Valentiniano et Honorio Galliarum matrem appellatam referunt qui de ea scripserunt, sedemque constitutam praefecti praetorio, in qua septem provinciarum Galliae conventus quotannis celebrabatur. Ab ea dignitate politica primatus et exarchatus ecclesiasticus initium duxisse videtur. Placuit enim Zozimo aliisque deinceps Romanis pontificibus, nobilissimae civitatis episcopos, vicaria sanctae sedis potestate insignire: quorum tanta erat auctoritas, ut septem provinciarum synodo praeessent, litteras formatas clericis peregrinantibus, ipsisque episcopis abeundi licentiam darent; si quae vero in Galliis et in Hispania orirentur de fide aut moribus controversiae, ad illos tanquam primates Romanique pontificis vicarios dirimendae referrentur. At cum ab Hilario Arelatensi episcopo pervasa fuisse Metropolitanorum jura et usurpatas quae ipsis deberentur ordinationes accepisset S. Leo, primatum amplissimum inter ipsum episcopumque Viennensem a divisit. Collatam aut confirmatam Virgilio vicariam sedis apostolicae potestatem Gregorius Magnus postea imminuit, quando, ut infra dicetur, Syagrio, Augustodunensi episcopo, suas intra Childeberti regnum vices demandavit. Ita Romani pontifices, in argumentum summae qua pollent, non precariae potestatis, hujusmodi honores, ut magis e re Christiana videbatur, ad nutum aut conferebant aut auferebant.