# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.4

Ad ulteriora progredi non licet, nisi observato prius hoc celeberrimo Franciae regum encomio, quod oraculo simile Gregorius in epistola ad Childebertum regem cecinit: Quanto coeteros homines, regia dignitas antecedit, tanto caeterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit. Esse autem regem, quia sunt et alii, non mirum est; sed esse catholicum, quod alii non merentur, hoc satis est. Quidquid autem reges se caeteri gloriantur habere, habetis, etc. (Lib vi, ep. 6). Plurimis aliis laudibus quas subticeo subjecit sapiens pater praestantissimam de sectanda justitia caeterisque virtutibus colendis adhortationem. Ut ergo sicut fide, ita et actione vincantur (caeteri reges), benignam se excellentia vestra suis subjectis semper exhibeat. Et si qua sunt quae ejus animum offendere valeant, ea indiscussa non puniat. Tunc enim vere Regi regum, id est omnipotenti Domino amplius placebit, si potestatem suam restringens minus sibi crediderit licere quod potest (Ibid.).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
