Latin
Book 3, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Laudes ab eodem pio pontilice in Brunichildem reginam effusas nonnulli paulo iniquius ferunt. Nimirum non ob id solum quod incolumem filio suo Childeberto rerum temporalium gloriam provida sollicitudine conservavit, eam laude dignam existimat; verumetiam quod ipsi aeternae vitae praemia pia institutione providerit. Ubique pietatem ejus et b summum erga res divinas studium honorifice commemorat. Inter alia bona, inquit ad eam scribens, hoc apud vos prae caeteris tenet principatum, quod in mediis hujus mundi fluctibus, qui regentis animos turbulenta solent vexatione confundere, ita cor ad divini cultus amorem et venerabilium locorum disponendam quietem reducitis, ac si nulla vos alia cura sollicitet. Unde quia hujusmodi praepositorum actio, subjectorum magna solet esse munitio, prae aliis gentibus gentem Francorum asserimus felicem, quae sic bonis omnibus praeditam meruit habere reginam (Lib. iv, ep. 5). Haecne, inquiunt Brunichildis criminatores, haecne citra adulationem dici potuerunt de regina flagitiosissima, tot bellorum et discordiarum flabello, tot regum interfectrice, tot s elerum artifice? Si excutimus Gregorianas ad Brunichildem epistolas, laudesque in illam collatas perpendamus, eam ob regnum summa prudentia gubernatum, et filiis assertum, necnon propter Christianam et Catholicam fidem vel apud Francos conservatam, vel in exteris gentibus propagatam, et propter insignia quaedam in xenodochiorum ac monasteriorum aut aliorum sacrorum locorum constructione pietatis opera commendatam fateri cogemur; dumtaxat a Gregorio, nec immerito fuisse liquido constabit. Sane Brunichildis Childebertum filium quinque annorum, mortuo patre Sigiberto, e Fredegundis manibus ereptum, ab Austrasiae optimatibus regem Metis renuntiari, quod summae fuit prudentiae ac industriae argumentum, et a Gunthramno patruo Burgundionum rege haeredem postea institui curaverat, rejecto Clothario Chilperici filio. Post Childeberti obitum, utriusque regni Austrasiae scilicet ac Burgundiae administrationem, et Theodeberti ac Theoderici nepotum adhuc in tenera aetate tutelam, quibus optime defuncta est, suscepit. Cum summa rerum potiretur, missos a S. Gregorio ad Anglorum conversionem monachos fovit, et suppeditatis omnibus necessariis sanctum hoc opus mire promovit. In construendis sacris locis iisque ornandis ac ditandis munificentiam ostendit plane regiam. Quis tot tantisque prudentiae, religionis ac liberalitatis operibus debitas laudes invideat? Quod spectat ad crimina huic reginae impacta, aut post epistolas ad eam a Gregorio scriptas admissa sunt, aut plane nulla fuere; ab ejus videlicet adversariis conficta, ut non immerito putant ex recentio…ibus scriptoribus Carolus Cointius in Annalibus Francicis,et Cordemoyus in Historia regum Francorum quam Gallice scripsit. Nimirum cum tandem Brunichildis Clothario, Chilperici filio, quo nullum magis infensum hostem habebat, fuisset ab Austrasiae et Burgundiae optimatibus tradita, ut crudelissimam cui addicta est mortem juste meruisse crederetur, undique conquisitis criminibus est impetita: ita ut ei etiam objicerentur caedes, quas vel Clotharius imperaverat, vel qui ejus partes sectabantur, patrarant.