# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.3.8

Qui iquid sit de tempore quo Gregorius Turon. sanctorum apostolorum limina visitavit, eum a sanctissimo papa magna cum reverentia exceptum fuisse narrat S. Odo. Quem, inquit, ad beati Petri confessionem [Al. ad altare] introducens, e latere constitit praestolans quoad surgeret. Interim autem ut erat ingenio profundissimus, secretam dispensationem admirans considerabat in hujusmodi hominem (erat enim statura brevis) tantam gratiam coelitus profluxisse. Quod ille mox divinitus persentiens, et ab oratione surgens, placidoque ut erat vultu ad papam respiciens, Dominus, inquit, fecit nos, et non ipsi nos; idem in parvis qui et in magnis. Cumque id suae cogitationi sanctus papa responderi cognosceret, ipsa sua deprehensione gavisus, gratiam quam hactenus in Gregorio mirabatur, in magna veneratione deinceps habere coepit; sedemque Turonicam ita nobilitavit, ut auream ei cathedram donaret, quae apud praefatam sedem [Al. urbem] in posterum servaretur. Paolo post reditum suum sanctus episcopus e vivis excessit die 15 Novembris. Exstat S. Gregorii epitola ad ejus successorem Pelagium scripta indict. 14, quae respondet an. 595 et 596 (Lib. vi, ep. 52). Verum cum inter ultimas hac indictione currente scriptas legatur, ad finem hujus indictionis, proindeque ad annum 596 pertinere debet.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
