# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.10

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.10

Augustinus, impetrata loquendi licentia, regi aperuit se sociosque suos eo consilio advenisse, ut ipsum docerent qua ratione post mortem gloriosius regnaret, immortalitati que coronam consequeretur. Ipsam credentibus in se Jesum Christum sua morte promeruisse, regnumque coelorum reserasse. Nimirum tanto Deum amore flagrasse erga homines, ut, aleorum salutem procurandam, Filium suum unigenitum turpissimae morti, crucis videlicet supplicio, tradiderit. Ita crucis scandalum minime dissimulandum putavit egregius praedicator; quo magis divinam ejus virtutem ad hominem a mortis peccatique servitute liberandum commendaret. Quid enim tam di…num Deo quam salus hominis? Eumdein Christum post mortem resurrexisse, regnum coelorum conscendisse, atque ad dexteram Patris 260 sedere adjecit; venturum autem in extrema mundi consummatione ad ferendum de cunctis mortalibus judic um. Atque ut fidem faceret, miracula enarravit innumera et stupenda, quae divinitatis Christi certa argumenta sunt; prae caeteris vero gentium fere omnium in suscipienda Christiana religione, idolisque rejiciendis miram conspirationem, licet renitentibus pravis hominum affectibus ac vitiis; quibus ita favebat Eihnicismus, ut divinos etiam honores pro eis decerneret ac rependeret, cum e contra mortem aeternam corruptelae morum stipendium esse doceat lex Evangelica. Subjunxit Augustinus orbem ita Christianum factum a Gregorio Romano pontifice sapientissime gubernari: qui salutem regis Anglorumque omnium sitiens, libenter haec ipsis praedicaturus advolasset, nisi tot sibi creditarum ovium curam deserere formidasset optimus pastor: se vero pro ipso legatione fungi.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
