# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.11

Ad haec rex inter inoliti erroris tenebras, et affulgentem veritatis lucem anceps et cunctabundus, respondit ut aeger, favens quidem medicis, sed necdum patiens curationis, pulchra sibi videri verba et promissa; sed quia nova sunt et incerta, inquit, non possum assensum tribuere, relictis eis quae tanto tempore cum omni Anglorum gente servavi. Verum quia de longe huc venistis, ut quae vera et optima vobis videntur ea nobis communicaretis, pergratum habemus; annuimusque ut quicunque Christo nomen dare voluerint, a vobis suscipiantur, et pro vestro more instituantur (Beda, l. i, c. 25). Praeterea locum assignavit in civitate a Dorrobernia, totius regni metropoli, ubi commode manerent; el quae ad vitam necessaria forent abunde suppeditari jussit.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
