Latin
Book 3, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.12
Unproofread scanNot analysed yet
Urbem regiam ingressi sunt, crucem et imaginem Christi Servatoris more suo praefirentes. et litaniam hanc voce consona modulantes: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus, alleluia (Beda, lib. i, c. 25). In concessa sibi sede Augustinus ejus que commilitones, apostolicam nascentis Ecclesiae vitam imitari coeperunt, cuncta mundi hujus velut aliena spernendo, et ea tantum quae victui necessaria forent ab eis quos docebant accipiendo, ut exemplis potius quam verbis legis Christianae sanctitatem commendarent. His innoxiis illecebris allecti ad veritatis retia non pauci, fidem in Christum amplexi sunt; quibus in antiqua sancti Martini juxta urbem Ecclesia, sola tum superstite, synaxes agere concessum est. At postquam rex ipse credidit et baptismo initiatus est, b miraculorum quibus Deus servorum suorum doctrinam sanctitatemque confirmabat, invicto testimonio ultra reluctari non ferens, vetera templa diruta restaurare ac nova exstruere mira coeperunt alacritate neophyti. Nimirum tanta tunc Ecclesiae nascenti facta est accessio. Anglis regis exemplum certatim sequentibus (l cet ad religionem neminem cogeret) ut cos prior Ecclesia minime caperet.