Latin
Book 3, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum tantae molis, utilitatisque majoris opus Gregorio debebatur, quod eum anno sexto sui pontificatus agressum esse testis est Beda: Anno, inquit, decimoquarto Mauricii Augusti, Christi juxta eumdem 596, misit servum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum, praedicare verbum Dei genti Anglorum (Lib. Hist. c. 23). Prae…ipue Augustini adjutores fuere Laurentius presbyter et Petrus. De tempore coeptae hujus expeditionis validius argumentum eruitur ex Epistolis ea de re scriptis, quae omnes ad indictionem xiv pertinent, et libro vi Registri continentur. Ex iisdem epistolis liquet Augustinum fuisse Monachum et quidem d monasterii S. Andreae cujus praepositus erat. Ipsius socios ex eodem monasterio sumptos et delectos, probant ista verba: Remeanti Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite (Lib. vi, ep. 51).