Latin
Book 3, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.8
Unproofread scanNot analysed yet
His omnibus omissis Beda scribit: Roboratus ergo confirmatione beati Patris Gregorii Augustinus cum famulis Christi qui cum eo erant rediit in opus verbi, pervenitque in Britanniam (Lib. i, c. 25); et in insulam Tanelos dictam appulit regni Cantii portionem ad Orientalem plagam. In Cantio regione Britanniae Galliis objecta usque ad Humbrum fluvium, tunc regnabat a Edilberthus, cujus uxor erat Bertha, Chariberti Francorum Regis filia et Clotharii primi neptis: Anglo regi hac lege in matrimonium data, ut fidem Christianam retineret ac libere profiteretur; quapropter Luidhardum, Silvanectensem episcopum, secum duxit, ac in aula sacrorum ministrum habuit. Ab illa praesertim pellectum fuisse regem ad ejurandum idolorum cultum credimus, ex S. Gregorii consitio (Lib. xi, ep. 2 ),qui conversionem gentis Anglorum ejus mercedi reservatam asserit, atque ad tantum opus perficiendum eamdem vehementissima adhortatione accendit: quasi Regiae Francorum stirpis filiae veram fidem pro dote viris suis afferre consuevissent. Sic enim Chlodesuinda, Chlotarii regis filia, Alboinum Langobardorum regem Christianum effecit; et Ingundis, filia Sigiberti et Childeberti regis soror, Hermenegildo Ariano tradita, eum ad catholicam inflexit fidem et ad martyrium inflammavit.