# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.5.3

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.3

Quandoquidem ab Augustini legatis acceperat Gregorius messem in Anglia multam esse, operarios autem paucos (cum quadraginta tamen circiter sociis in insulam hanc appulsus fuerat), novum subsidium, plurimos videlicet selectos ad verbi divini altarisque ministerium monachos, Laurentio et Petro adjunxit; quorum praecipui fuerunt Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus. Transituris per Galliam b litteras dedit commendatitias ad Brunichildem reginam, ad reges et ad praecipuos Galliarum episcopos, in quibus omnibus Mellitum abbatem, caeteros vero monachos vocat. Ex monasterio S. Andreae prodiisse supplementum hoc praedicatorum, unde etiam priores educti, significare videntur illa verba epistolae ad Mellitum abbatem: Post discessum congregationis nostrae quae tecum est, etc. (Lib. xi, ep. 76). Quod argumento est quantum floreret Gregorianum hoc coenobium. Per eos papa misit ad Augustinum quaeque erant ad cultum divinum et ad ministerium ecclesiasticum necessaria, vasa sacra videlicet, pallia vestiendis et ornandis altaribus, sacerdotalia indumenta, martyrum reliquias, et codices plurimos (Beda, lib. i, c. 29). Addidit pallium et epistolam qua novo apostolo de Anglorum conversione, ac de patratis ab ipso miraculis ita gratulabatur, ut ad humilitatem et de acceptis donis formidinem nihilominus discipulum suum provocaret, a reprobis facta miracula ei objiciens (Lib. xi, ep. 28; Beda, lib. i, c. 31).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
