# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.5.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.5

Augustinus prope eamdem civitatem monasterium construxit, in quo, ipso auctore, rex Ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli nomine aedificari curavit, ac diversis ditavit donis; quae ejusdem Augustini et omnium deinceps episcoporum Dorobernensium, necnon regum Cantii conditorium fuit. Hoc monasterium primum abbatem habuit Petrum c monachum et presbyterum, cujus jam meminimus. De ejusdem sanctitate, morte, editisque post mortem ad ejus sepulcrum miraculis legendus venerabilis Anglicanae historiae scriptor (Beda, lib. i, c. 33). In Ecclesia quoque metropolitana Cantuariensi S. Augustinus vitam observavit coenobiticam cum suis Sociis, et observandam deinceps instituit, ex Gregorii consilio vel praecepto his verbis dato: Quia, inquit, tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem quae in initio nascentis Ecclesia; fuit patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed eraut i lis amnia communia (Lib. xi, ep. 64). Equidem haud inficior his verbis aeque significari posse vitam coenobiticam et communem, qualis est cano…icorum, ut vocant, regularium, ac monasticam. Verum de conversatione monastica in Ecclesia Cantuariensi instituta qualis decebat Augustinum ejusque socios monachos, id interpretatur venerabilis Beda, …ane hac in re audiendus. Cum enim historiam ecclesiasticam suae gentis texendam suscepisset accuratissimus et doctissimus scriptor, S. Augustini aut ejus discipulorum fere suppar (eodem nempe saecul… florere coepit quo Augustinus Christianae religionis in Anglia fundamenti jecit, et tanto operi est immortuus) non potuit cum fugere, quale vitae genus in primaria Anglorum Ecclesia, clericorum an monachorum in titurrit vir sanctissimus. Bedam igitur audiamus lib. iv Hist. Eccles. c. 27: Quia nimirum, inquit, Aidan qui primus hujus loci (Lendisfarnensium episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adveniens, monachicam in eo conversationem instituit. Quomodo et prius beatus Pater Augustinus in Cantia fecisse noscitur, scribente ei beatissimo papa quod supra posuimus: sed quia tua fraternitas, inquit, monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, etc. Unde patet minus fidos esse mentis S. Gregorii interpretes, qui ex his verbis extundunt clericalem vitam quam canonici regulares vulgo dicti sectantur, a beato Augustino fuisse in primaria Anglorum Ecclesia institutam: nisi fateri velint monachos eosdem esse atque canonicos communis vitaesectatores.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
