# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.5.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.5.6

Mentem suam clarius explicat venerabilis Beda in vita S. Gulberthi cap. 16: Neque aliquis miretur, inquit, quod in eadem insula Lendis farnea, cum permodica sit, et supra episcopi, et nunc abbatis et monachorum esse locum dixerimus. Re vera enim ita est. Namque una eademque servorum Dei habitatio utrosque simul tenet. Imo omnes monachos tenet. Aidanus quippe qui primus ejusdem loci episcopus fuit, monachus erat, et monachicam cum suis omnibus vitam semper agere solebat. Unde ab illo omnes loci ipsius autistites, usque hodie sic episcopale exercent officium, ut regente monasterium abbate, quem ipsi cum consilio fratrum elegerint, omnes presbyteri, diaconi, cantores, lectores caeterique gradus ecclesiastici monachicam per omnia cum ipso episcopo regulam servent. Quam vivendi normam multum se diligere probavit beatus papa Gregorius, cum sciscitanti per litteras Augustino quem primum genti Anglorum episcopum miserat, qualiter episcopi cum suis clericis conversari debeant, respondit inter alia: Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum, quae Deo auctore nuper adhuc ad fidem perducta est; hanc debet conversationem instituere, quae in initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris, etc., ut supra. Ex tam perspicuis verbis pene oculati ac indubitatae fidei testis patet Dorobernensem Ecclesiam, aeque ac Lendisfarnensem, pro clero suo solos habuisse monachos. Unde mirari subit nuperi scriptoris commentum qui de ordine canonicorum regularium scribens (Cap. ii, art. i et seq.), Augustinum ejusque socios exhibet tanquam primum exemplum clericorum communiter canoniceque viventium; cumque tam apertis testimoniis quae ipsos fuisse mansisseque monachos luce darius probant, eflugium non inveniret: ipsos fingit ea lege in clerum cooptatos fuisse, ut monachismum ejurarent. Quibus rationibus fulcire conetur hoc paradoxum, nunc expendamus, licet paulo extra Gregorianae historiae metas, hac in disceptatione, excurrere videamur.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
