# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.10

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.10

Secundo placet canonicorum regularium patrono, Laurentium presbyterum unum ex Augustini sociis, ex numero et censu monachorum expungere, suisque adscribere. Quo vero jure, cum eos omnes monachos clament S. Gregorius, Beda, et alii qui de ipsis loquuntur? Num quia presbyter erat? quasi tunc nulli exstitissent in monasteriis presbyteri, contra quam probant tot S. Gregorii c epistolae. Gotselinus in Vita S. Augustini eum ejusque symmystas, a maternis visceribus monasterialis Ecclesiae evulsos fuisse dicit; additque tot Dominicae legationis manipulares, ad quadraginta numerari, quot videlicet Beda narrat ad insulam Tanetum applicuisse. Ergo nullus locus relinquitur presbyteris non monachis sive ex Italia, sive ex Gallia assumptis, nequidem Arelatensibus quos suo ordini liberalissime tribuit Disquisitor; fingitque religionem canonicam ad Anglicam Ecclesiam detulisse. Injunxerat quidem papa Augustino ejusque sociis ut ad agenda haec e vicino secum deberent presbyteros ducere. Verum fortasse nullus adfuit qui ad legationem et peregrinationem hanc paratus esset; quandoquidem docet Beda (Lib. i, cap. 25) accepisse eos de gente Francorum interpretes, at de assumptis presbyteris omnino silet; quod si factum foret, non fuisset dissimulaturus. Adde Augustinum coactum fuisse novos ex Romano S. Andreae monasterio verbi divini praecones advocare; haud dubie quia in Galliis parum subsidii nactus esset.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
