# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.11

Esto tamen secuti sint cos nonnulli Arelatenses presbyteri; quidni dicamus eos fuisse simul monachos, et forsitan ex illis Lirinensis monasterii presbyteris quos laudat S. Gregorius? nimirum ne professionis diversitas aliquid dissidii, ut fit, in hoc sancto coetu generaret, monachos monachis sociare debuit Virgilius Arelatensis episcopus, maxime cum Lirinensis monachus fuisset, uti ex ejus praedecessoribus quamplurimi (Lib. vi, ep. 56). Demus etiam presbyteros aliquos monasticis legibus nullatenus adstrictos Augustino sociatos esse; quid inde eliciet vir doctus, ad canonicorum regularium institutionem in Cantuariensi Ecclesia probandam? quasi vero clerici ac presbyteri omnes, illis temporibus ad eorum ordinem pertinerent? Difficultatem omnem, si qua occurreret, tolleret unicum venerabilis Bedae testimonium supra relatum. Solus est qui responsionem S. Gregorii ad Augustini quaesita de vita communi in Cantuariensi Ecclesia servanda nobis transmiserit; cujus proinde legitimus est interpres. At vero de vita coenobitica monachorum eamdem intellexit. Neque sane ignorare potuit scriptor diligentissimus et doctissimus, peneque suppar, quinam et quales ab initio hac in Ecclesia notissima totius Anglorum gentis primaria Deo militaverint, clerici seu canonici regulares, an monachi; cum etiamnunc haud ignoremus quaenam ecclesiae cathedrales, quae a trecentis annis canonicis saecularibus cesserunt, olim aut a canonicis regularibus, aut a monachis fuerint occupatae. Quis autem nisi temere credat, virum sanctitate conspicuum, fingere voluisse nullum alium praeter monachos clerum in Ecclesia Cantuariensi exstitisse; quod falsi revincere facile potuisset quilibet in Anglia natus?

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
