# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.12

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.12

Igitur ut jam fusius dicta colligamus, et ex praemissis interpretemur S. Gregorium Augustino interroganti a respondentem (ex ejus enim responsionis intelligenlia pendet hujus controversiae compositio). Primo S. Gregorius discipulum suum meminisse vult vitae monasticae quam Romae professus est in S. Andreae asceterio. Quia, inquit, fraternitas tua monasterii regulis erudita, etc. Secundo eum hortatur ad vitam coenobiticam et communem cum clericis suis ducendam, seorsim fieri non debet a clericis suis; quo nomine significantur tum monachi ad praedicandum adjutores ei dati, et in partem laboris vocati, tum etiam juniores clerici quos instituebant, tanquam seminarii episcopalis praefecti et administratores. Tertio providet victui clericorum illorum, quibus, cum in sacris ordinibus constituti non essent, uxores ducere licebat: Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius recipere.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
