Latin
Book 3, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.14
Unproofread scanNot analysed yet
Haec monachorum in ecclesia tico ministerio praecipua auctoritas cum eorum aemulos commovisset. Mellitus unus ex Augustini sociis Londoniae episcopus Romam venit, de necessariis Ecclesia Anglorum causis cum apostolico papa Bonifacio tractaturus· Et eum idem papa reverendissimus cogeret synodu…s episcoporum Italiae, de vita monachorum et quiete ordinaturus; et ipse Mellitus inter eos assedit. . . ac in Britanniam rediens secum Anglorum Ecclesiae mandata atque observanda detulit, una cum epistolis quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio, et clero universo, similiter et Edilbertho regi, atque genti Anglorum direxit (Beda lib. ii, Hist. c. 4). Inter laudata mandata, celeberrimum est Decretum quod ita incipit: Sunt nonnulli fulti nullo dogmate (vel, sunt nonnulli stulti dogmatis), magis zelo amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo, vivunt, sacerdotalis officii potentia (vel, sacerdotali officio) indignos, etc. (Tom. V Concil.) Eos refellit summus pontifex, maxime exemplis Gregorii Magni et Augustini ejus discipuli, qui licet monachi, pontificali dignitate fulserunt; additque: Neque enim Benedictus monachorum praeceptor, hujus rei aliquo modo fuit interdictor.