# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.15

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.6.15

Epistolam ad Edilberthum regem, cujus Beda meminit, habemus in novissima collectione conciliorum, ex qua quae ad nostrum propositum faciunt satis erit exscribere: Quapropter, gloriose fili, quod ab apostolica sede per coepiscopum nostrum Mellitum postulastis, libenti animo concedimus; id est, ut vestra benignitas in monasterio in Dorovernensi civitate constituto, quod sanctus doctor vester Augustinus beatae memoriae Gregorii discipulus sancti Salvatoris nomini consecravit, cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectissimus frater noster Laurentius; licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat: apostolica auctoritate decernentes, ut ipsi vestrae salutis praedicatores monachi, monachorum gregem sibi associent (Ibid.). Ex his liquet metropolitanam S. Salvatoris ecclesiam ab exordio monasterium fuisse dictam propter inhabitantes monachos. Non solum autem ratum habuit summus pontifex traditam fuisse monachis hanc ecclesiam, sed etiam apostolica auctoritate decrevit ut praedicatores monachi alios sibi monachos sociarent, a quibus ad posteros monasticum institutum propagaretur. Non ergo contendimus monachos ad ecclesiam Christi Cantuariensem, ex Bonifacii litteris admissos esse, ut credere videtur canonicorum regularium patronus, sed ejusdem papae auctoritate in hujus ecclesiae possessione confirmatos et assertos. Somniare autem eumdem causae prorsus desperatae actorem pene dixerim, dum fingit Bonifacii consensu aut decreto adjunctos canonicis regularibus fuisse monachos, qui psalmodiam quotidianam absolverent dum illi clerici, quos alio publica utilitas vocabat, libere fungerentur omni ecclesiastico munere. Nugae sane, quasi vero priores hujus ecclesiae praedicatores et habitatores non monachi a Bonifacio appellarentur, sed clerici; aut ullum, post ea quae diximus, receptorum ab initio in ecclesia Cantuariensi clericorum non monachorum vestigium appareret.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
