Latin
Book 3, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sane clericus jam erat, et ecclesiasticis, imo apostolicis off…iis addictus S. Augustinus, cum eum ad Anglorum conversionem misit sanctissimus magister. Eumdem tu…c aut presbyterum aut Diaconum saltem fuisse pene liquet, quod Gregorius illum, nulla alterius ordinis collati facta mentione, ordinatum episcopum testetur. Nihilo tamen minus eumdem monachum adhuc appellat ad Eulogium scribens: Dum gens Anglorum in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex vestrae mihi orationis adjutorio placuit, ut ad eam monasterii mei monachum in praedicationem transmittere Doo auctore debuissem. Qui, data a me licentia a Germaniarum episcopis episcopus factus (Lib. viii, ep. 30). Idem de S. Augustini sociis et in Anglorum conversione adjutoribus dicendum est, quos S. Gregorius, etsi ad praedicandum missos et ad apostolica opera, nunquam non monachos appellat: Quia, inquit, Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad christianae fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverendissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt, ad hoc opus exsequendum, per diversa loca asserat non posse sufficere: aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus fitiis Laurentio presbytero et Mellito abbate praevidimus transmittendos (Lib. xi, ep. 58). Idem repetit ad nauseam usque in epistolis aliis ea de re scriptis (Ibid. ,epp. 54, 55, 56, 57, 59, 60, 61, 62). Brevi audiemus Bonifacium IV non secus ac antecessor Gregorius loquentem in epistola ad Edilberthum regem: Ut ipsi vestrae salutis praedicatores monachi monachorum gregem sibi associent. Non pudet Bonifacium appellare monachos, illos praedicatores haud dubie clericos, imo episcopos, presbyteros, diaconos.