Latin
Book 3, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Id fallit virum nimio in ordinem suum studio Aestuantem, quod ubicunque vitae communis juxta prioris et apostolicae Ecclesiae morem occurrit mentio, id ad probandum canonicorum regul. institutum trahat: non attendens coenobiticam et communem monachorum vitam, etiam ad ejusdem antiquioris ab apostolis institutae Ecclesiae modum normamque praescriptam fuisse, et in omnibus pene monasticis regulis exemplum veteris illius Ecclesiae Jerosolymitanae sub apostolis, in medium adduci: Omniaque omnibus sint communia, inquit S. Benedictus, sicut scriptum est (Act. iv), nec quisquam suum aliquid dicat vel praesumat. Et cap. 34: Si omnes aequaliter debeant necessaria accipere. Sicut scriptum est, dilidebatur singulis prout cuique opus erat. Cum sancto Benedicto vero hac in parte concinunt omnes fere monasticarum regularum, conditores, ut videre est in concordia regularum, auctore S. Benedicto Anianae abbate, capp. 42 et 43, proindeque potiori jure monachi sibi vendicare possunt veterum de vita coenobitica et communi testimonia. Quod spectat ad Ecclesiam Alexandrinam sub S. Marco sancti ate florentissimam, plerique veterum qui de rebus monasticis egerunt, in ipsa et in therapeutis Philonis a Joanne Diacono commemoratis, propositum esse status politiaeque monachorum exemplar, non canonicorum, censuerunt.