Latin
Book 3, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.6.9
Unproofread scanNot analysed yet
Primo quidem fingit ex monachis ad Anglorum conversionem procurandam delectis, a S. Gregorio nullum aut ordinatum aut ordinandum ex ejusdem sententia fuisse, praeter Augustinum: Necdum scilicet, inquit, Gregorius cogitabat de monachorum ordinatione; tantummodo Augustinum eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat (Lib. xi, ep. 58 et seq.) . Ergo eos non ad verbi divini praedicationem aut ad sacrum ministerium (quod tamen ipse ubique clamat, b consentientibus Beda, Bonifacio IV, Scriptore Vitae S. August. ,etc.) ,sed fortasse ad olera serenda, aut ad coquinae curam habendam. Cui enim sapienti veniat in mentem, mittere ad opus apostolicum laicos etiam nunquam ordinandos, maxime cum sacrorum ministrorum adest copia? Haud equidem diffiteor a Gregorio solum Augustinum ad episcopalem dignitatem, statim, cum adhuc anceps esset de eventu, delectum fuisse. Verum de aliis ordinibus aut nondum collatis, aut nunquam conferendis Augustini sodalibus altum ubique silentium. Imo ex monachis ejus adjutoribus fere quotquot novimus, episcopi fuere, ut Mellitus Londoniensis, Justus Roffensis; qua de re legendus Beda.