# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.6

Quod spectat ad venerabilem Bedam, in a Historiae Abbatum Wiremutensium et Girwensium ab ipso editae libro i legimus S. Benedictum Biscopum quartam profectionem Romam aggressum esse, post compositum juxta Regulam monasterium. Quam regulam intelligit nisi benedictinam, praeter quam nulla fuit in Occidente late propagata? Verum hanc ipsam postea clare designat Beda referens in fine libri i haec abbatis sui verba in oratione extrema ad discipulos habita: Multum cavetote, fratres, ne deforis aliunde vobis patrem quaeratis; sed juxta quod regula magni quondam abbatis Benedicti, juxta quod privilegii vestri continent decreta, in conventu vestrae congregationis, communi consilio perquiratis, qui secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam, aptior ad tale ministerium perficiendum digniorque probetur. Hae sunt dotes quas in eligendo Abbate postulat S. Benedictus Regulae cap. 64. Ceolfridus abbas, Biscopi successor, mare transmissurus, eadem suis fratribus praecepit: Utilius decrevit, inquit Beda ejusdem congregationis monachus, lib. ii, dato fratribus praecepto, ut juxta sui statuta privilegii, juxtaque regulam S. abbatis Benedicti, de suis ipsis patrem qui aptior esse eligerent. Cum idem venerabilis scriptor asserat lib. i, Biscopum eam discipulis suis regulam tradidisse, quam in decem et septem monasteriis a se perlustratis invenerat, quorum unum erat Cantuariense S. Petri coenobium, evidentissime patet longe ante ipsum S. Benedicti regulam in Angliae monasteriis receptam fuisse et viguisse.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
