Latin
Book 3, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.8
Unproofread scanNot analysed yet
His rationibus victi Bollandiani socii, contrariam olim secuti sententiam, tandem ultro confess sunt Benedictinos maxima cum verosimilitudine as propemodum evidentia Augustinum ejusque sodales inter suos numerare. Quibus si videre contigisset laudatam supra Eddii lucubrationem de S. Wilfridi vita (nondum enim eam e tenebris eruerat noster Mabillonius, cum haec docti viri scriberent), remota omni dubitatione ac fluctuatione, S. Augustinum, Anglorum apostolum ejusque socios Benedictinae familiae adjudicassent.