Latin
Book 3, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam tunc floreret in Britannia religio Christiana, his verbis exprimit: Ecce lingua Britanniae, quae nil aliud noverat, quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluya resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant: et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, jam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrore refrenatur, ut prava agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam pervenire concupiscat (Moral. l. xxvii, num. 21).