Latin
Book 3, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Consuetudo erat gentilium multos, cum suis idolis offerrent sacrificia, boves occidere, atque ex eis epulari. Quod ut in piam solemnitatem transferret sanctissimus papa, annuit ut in die dedicationis Ecclesiae vel natalitio sanctorum martyrum quorum reliquiae in novis templis conditae fuerant, Angi nuper Christiani facti tabernacula sibi, circa easdem ecclesias quae ex fanis erant commutatae, de ramis arborum facerent, et religiosis conviviis solemnitatem celebrarent. Nam duris, inquit, mentibus simul omnia abscindere impossibile esse non dubium est: quia is qui locum summum ascendere nititur, necesse est ut gradibus vel passibus, non autem saltibus elevetur (Lib. xi, ep. 76). Eadem pia industria usum olim legimus S. Gregorium cognomento Thaumaturgum erga neophytos, ut refert alter Gregorius Nyssenus dictus in ejusdem vita; quod idcirco judicavimus observandum, ne Gregorius noster illa paganis nuper conversis ad fidem Christianam concedendo et facile indulgendo, humanum aliquid passum esse ac secundum carnem sapuisse videatur. Hic una eademque serie quaecumque ad Anglorum conversionem annitente S. Gregorio facta, et ad noscentis Anglicanae Ecclesiae constitutionem pertinebant contraximus, etsi diversis annis contigerint. Quae tam faustis initiis successerint, breviter delineare, et ob oculos contracta ponere operae pretium est.