# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.8.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.6

Quamvis nihil antiquius haberet Augustinus quam Anglos ad Christianam fidem perducere, Britones tamen antiquos insulae incolas, ad Ecclesiae Romanae unitatem, a qua penes nonnullos ritus dissidebant, revocare sollicitus fuit, coacta semel et iterum in hanc rem synodo. Quibus reluctantibus, etsi quae verbis praedicarat, miraculo confirmasset, vir Domini fertur minitans praedixisse, quod si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi (Bed. l. ii, c. 2). Nec vaticinium effectu caruit; nam Edilfridus Nordan-Humbrorum rex tortissimus, post Augustini obitum Britones ingenti strage profligavit; nec sacerdotibus pepercit, qui frequentes convenerant, maxime ex monasterio a Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut cum in septem portiones esset cum praepositis sibi rectoribus divisum, nulla harum portio minus quam trecentos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant (Ibid.). Hujus internecionis invidia A gustinum onerare conati sunt ex heterodoxis nonnulli, quasi ipse belli Britonibus inferendi Edilfrido auctor fuerit (Spelman., tom. I Concil. Angl., p. 93). Verum id minime apud Bedam, aut alios e veteribus legitur scriptoribus, Imo caesos eos, ipso jam multo ante tempore ad coelestia regna sublato, expresse docet venerabilis Beda. Quae verba praetermisit quidem Alvredus inversione Saxonica; sed ea repraesentant exemplaria omnia Latina. Ad superos autem transiit Augustinus an. 607, die 26 Maii, qui feriatus fuit apud Anglos hoc synodi Cloveshoviensis ann. 747 decreto: Septem decimo constitutum est praecepto, ut dies natalitius beati papae Gregorii, et dies quoque depositionis (qui est septimo Kalend. Junii), S. Augustini archiepiscopi et confessoris, qui genti Anglorum missus est a praefato papa... scientiam fidei, baptismi sacramentum et coelestis patrite notitiam primus attulit, ab omnibus sicut decet honorifice venerentur: ita ut uterque dies ab ecclesiasticis et monasterialibus feriatus habeatur, nomenque ejusdem B. Patris et Doctoris nostri Augustini in Litaniae de cantatione post sancti Gregorii vocationem semper dicatur.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
