# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.8.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.8

Nec minus pro novae Ecclesiae profectu et incremento allaborarunt vigilantissimi episcopi; at vita functis regibus Edilbertho et Saberetho ejus sororis filio, qui Christianam fidem impense coluerant et asseruerant, adeo grave bellum in Anglicanam Ecclesiam exarsit, moventibus persecutionem in fideles eorum successoribus, ut Mellitus et Justus in Galliam trajicere coacti sint; quos brevi sequi parabat Laurentius, nisi gravissima objurgatione acrioribusque flagellis ab apostolo Petro fuisset deterritus. Adiens ergo Eadbaldum regem, et inflicta sibi verbera ostendens, eum ad idololatriam ejurandam, amplectendamque Christianam fidem, cui postea ex animo favit in omnibus, adduxit. Saberethi autem filii qui Mellitum et quod praedicabat Evangelium rejecerant, perduellionis suae poenas dederunt, in praelio adversus Genissorum gentem cum omni exercitu caesi. Revocati itaque ex Galliis ab Laurentio Mellitus et Justus, ad intermissum praedicationis opus redierunt. Haec fusius apud Bedam. (Cf. Beda, l. ii, c. 6.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
