Latin
Book 3, Chapter 9
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. —1. Gregorii decretum de episcoporum haereditate. —2. Ejus misericordia praesertim in captivis redimendis. —3. Hujus redemptionis gratia vasa sacra distrahi laudat. —4. Quosdam Ecclesiae famulos libertate donat. —5. Schisma deserentium sustentationi providet. —6. Quae tunc essent Ecclesiae Romanae opes et patrimonia. Plurimae urbes ejus dominio subditae. Priorum Rom. pontificum large eleemosynae. Quibus S. Gregorius addidit. —7. Ejus de residentia episcoporum sententia. —8. Clerici extranei sine dimissoriis episcoporum suorum litteris non recipiendi. —9. De missis privatis et altarium pluralitate tempore S. Gregorii. —10. Causae etiam episcoporum ubi judicandae. —11. A quibus causae clericorum. Privilegia Ecclesiarum illibata servat S. Gregorius. De Ecclesiarum consecratione. —12. Quem in laudandis amicis modum tenuerit. (An. 596 et 597.) Gregorius tanto labore ac studio in aggregandis colligendisque intra Ecclesiam iis qui foris erant, incumbens, nihil tamen de pastorali sollicitudine remisit erga gregem jamdudum suae curae a summo pastore commendatum. Periculum erat ne episcopi proximorum cupiditati servientes, eorumque pravis abducti consiliis, ex Ecclesiae reditibus praedia, quae ipsis haereditario relinquerent jure, compararent: unde eleemosynae aut nullae, aut parciores in egenos. Id quidem a sacris legibus jam prohibitum fuerat; sed Joannes Ravennas episcopus eas spreverat, et condito Testamento, diversa in Ecclesiae suae gravamina conscripserat (Lib. vi, ep. 2); qua de re expostulantes, papam adierunt presbyteri, diaconi, omnisque Ravennae clerus: a quo judicatum, b ut ea quae de Ecclesiae suae, vel de acquisitis in episcopatu rebus contra legum statuta testamento sancivisset, haec irrita censerentur. Si quid autem de propriis rebus quas ante episcopatum habuit, quod quidem prius Ecclesiae suae non contulit, fieri voluit vel decrevit, firmum per omnia robur obtinere necesse est, inquit aequissimus pontifex. Idem iterato postea decrevit, jussitque insuper Scholastico defensori (L. xi, ep. 20), ut a vestibus et a quibuslibet inventis in domo patris ejus episcopi nuper demortui prorsus abstineret: volebat enim omnia quae episcoporum aliorumque clericorum parcimonia pauperibus fortasse subtraxerat, eisdem postmodum cedere, egenorum vere pater.