# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.11

Quam strenue jura episcoporum propugnaret, probat epistola ad Fortunatum, Neapolitanum episcopum, cujus haec verba sunt: Quia pervenit ad nos clericos aliasque civitatis ac parochiae tuae religiosas personas ab aliis conveniri, fieri hoc de caetero prohibemus; et neque clericum tuum, neque monachum re… quamlibet civitatis aliam religiosam personam parochiae tuae conveniri a quoquam, vel ad alterius volumus judicium exhiberi. Sed si quis contra hujusmodi personas cujuslibet negotii movere voluerit quaestionem, fraternitatem tuam noverit adeundam. Aut si forte, ut assolet, aliqua illis quolibet modo fuerit nata suspicio, et electorum desideraverint fortasse judicium, sub tua exsecutione eligendi fas habeant cognitores; quatenus hoc modo nec tu amisisse jurisdictionem, nec actor apud suspectum litigando videatur praejudicium sustinere (Lib. vi, ep. 11). Haec exscribere non piguit. quod judiciorum ecclesiasticorum formam continere videantur. Ut episcoporum, ita ecclesiarum jura et privilegia illibata permanere volebat aequissimus pontifex, ut palam profitetur, ad Donum, Messanensem, et Joannem, Syracusanum episcopum, Pallium mittens. In epistolis ad utrumque missis quae sunt omnino similes, deprehendere mihi videor communem et usitatam pallii concedendi formulam (Lib. vi, epp. et 18). Notatu dignum est nullas ecclesias provinciarum Siciliae et Italiae, Romano pontifici tanquam metro, politano subditarum, tunc fuisse consecratas absque ipsius licentia; quod non solum ex a epistola 45, hoc anno scripta, eruitur, sed etiam ex aliis plurimis. In b baptisteriis consecrandis eadem erat ratio.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
