# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.2

Gum sciebat episcoporum reditus ad pauperes alendos minime posse sufficere, libentissime quae satis essent eis suppeditabat. Legenda epistola ad Cyprianum, qua praecipit ut ex Ecclesiae patrimonio quod regebat, usque ad duo modiorum millia, si tot collegerit, Zenoni det episcopo egenis distribuenda (Lib. vi, ep. 4). Largum se praesertim ostendebat in redimendis captivis, cui pio operi strenue incumbere jubebat, quos Ecclesiae negotiis praefecisset. c Ita scribit ad Anthemium subdiaconum Campaniae patrimonium curantem: Quantus dolor quantaque sit nostro cordi afflictio de his quae: in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. Ea de re pro remedio captivorum qui tenti sunt, solidos experientiae tuae per horum portitorem Stephanum, virum magnificum, transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque comparare non desinas (Ibid., ep. 35). Hoc etiam anno Crotona, ad mare Adriaticum jacens, a Langobardis capta est; et multi viri ac multae mulieres nobiles in praedam ductae sunt; et filii a parentibus, parentes a filiis, et conjuges a conjugibus divisi (Lib. vii, ep. 26); quibus in libertatem restituendis et propriam et ab aliis oblatam pecuniam impendit piissimus pater.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
