Latin
Book 3, Chapter 9
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.8
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum episcopos, sed etiam presbyteros et alios clericos fixos in suis ecclesiis permanere, non de parochia in parochiam migrare, ac vagari volebat, quod etiam ecclesiae canonibus cautum erat Si qui vero episcopi extraneorum clericorum nonnullos, in suo clero promovendos, et certis ministeriis addicendos postularent, eos prius a dimittere debebat proprius episcopus, facta cessione; nec citra ipsius consensum poterat incardinari (Lib. vi, ep. 20). Ipsi etiam qui in episcopos electi fuerant, hujusmodi litteris, ut aiunt, dimissoriis episcopi sui indigebant ut ordinarentur (Lib. v, ep. 17). Eadem quoque ratione monachos absque abbatis sui consensu ab episcopis assumi ad presbyteratum, aut alia ecclesiastica munia obeunda prohibitum erat (Lib. vi, ep. 28). Ubi adverte quantus hac in parte sit hodiernae disciplinae cum veteri consensus.