# Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.9

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 3, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.9

Hanc ipsam consensionem juvat ostendere in missis privatis, et in altarium multitudine intra eamdem ecclesiam, ut refellantur heterodoxi de novitate litem importune nobis moventes. Joannes, episcopus Syracusanus, Venantii patricii oblationes repulerat, quod ille indigne ferens hostiliter in episcopium armatos immisit satellites. Haec ubi accepit papa, scripsit ad Venantium de injuria episcopo illata expostulans, cum ob notam gravitatem, sanctitatem et mansuetudinem, a vi et insultatione tanta tutus esse debuisset (Lib. vi, ep. 43). Unde necesse est, inquit, ut et vos sacerdotalem illi reverentiam exhibere, sicut decet filios, debeatis, nec ejus ad iracundiam animos provocetis. Nam cum quo fidam estis gratiam habituri, si vobis, quod absit, cum sacerdote fuerit discordia? Alia epistola (Ibid. ep. 44) Joannem ad concordiam et pacem cum Venantio habendam hortatus est; cujus gratia placuit Gregorio non solum ut patricii oblationes susciperet, sed etiam ut in domo ipsius missarum peragi mysteria permitteret, imo etiam ipse, si voluerit, Venantius, celebraret. Quippe ob haec duo denegata ortum praesertim hoc jurgium. Quis nisi lippus hic non videat clare, usitatas et approbatas missas privatas, et in privatis aedibus? Quod spectat ad altarium pluralitatem intra ejusdem ecclesiae septa, eruitur ex epistola hoc anno quoque scripta ad Palladium, Santonensem in Galliis episcopum (Lib. vi, ep. 49). Construxerat ille ecclesiam in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli, sanctorum Laurentii et Pancratii martyrum; in qua tredecim altaria collocarat, miseratque Romam Leuparicum presbyterum, ad petendas sacras reliquias, in quatuor altaribus nondum dedicatis ponendas. Annuit pius pontifex, misitque Palladio laudatorum apostolorum ac martyrum reliquias, quas summa cum reverentia suscipi et collocari postulavit. Consulat studiosus lector notas ad hanc epistolam, ex quibus discet longe ante Gregorium plurima erecta esse altaria. Etsi vero Graecorum hodiernus mos hanc altarium multitudinem non admittat, olim tamen ab ipsis minime reprobatam esse ostenditur ex Theodoro Studita epistola 219, b interrogat. 15. Ex altaris voce, si cum heterodoxis digladiandi esset animus, facile urgeri possent; quippe altare Graece θυσιαστήριον, sacrificium et hostiam in lege nova cogit admittere, quod tamen procul rejiciunt. Altaris autem vox in scriptoribus apostolorum supparibus frequentatur. Unus pro omnibus sit martyr Ignatius: Omnes, inquit in ep. ad Magnes. num. 7, velut in unum templum Dei concurrite, velut ad unum altare. Et in ep. ad Trall. num. 7: Qui intra altare est, mundus est; qui vero extra altare est, non est mundus. Accinit c Paulo et Joanni apostolis, apud quos, etiam post reprobatum vetus altare, saepe altaris alterius occurrit mentio. Sed his omissis, ad reliqua S. Gregorii gesta huic anno debita festinemus.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
