Latin
Book 4, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero quae paulo post scripsit ad Serenum, episcopum Massiliersem, imagines quidem non esse frangendas, aut ex ecclesiis projiciendas, imo potius in templis habendas, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quae legere in codicibus non valent; at minime adorandas; haec, inquam, venerationem imaginibus debitam non tollunt aut impugnant, sed damnant iconolatras, eos videlicet qui imaginem quasi Deum colunt, ut supra legimus in epistola ad Secundinum. Id liquet ex ipsis Gregorii ad Serenum scribentis verbis: Fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem in ecclesiis imagines confregit atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manu factum adorari posset, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse indicamus. Subdit quae jam ex parte retulimus, imagines litteras nescientium codice…, in quibus legant et discant, quae ex libris addiscere non possunt. Cum Serenus admonitionem summi pastoris insuper hanuisset, aliam is epistolam scripsit, qua ipsius temere factum acrius increpavit: Perlatum, inquit, ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando 285 auditum est quod fecisti. Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut despectis aliis fratribus, solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Infra docet vetustatem non sine ratione imagines admisisse. Unde ait Sereni facinus graviss mum in Ecclesia scandalum generasse, ita ut maxima filiorum ejus pars ab ejus communione se suspendisset. Proinde hortamur, inquit, ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos quos a tua disjunctos unitate cognos is, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines. Convocandi enim sunt dispersi Ecclesiae filii, eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omnemanufactum adorari non licet; quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Luc. iv, 8). Ac deinde subjungendum, quia picturas imaginum quae ad aedificationem imperiti populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes quid actum sit discerent, quia transisse in adorationem videras: idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes (Lib. xi, ep. 13). Ex his constat: