# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.11

Primo, S. Gregorium laudasse imaginum usum, tanquam antiquitus in Ecclesia receptum. Neque tamen putamus ab ipsis religionis Christianae incunabulis, nunc coepisse usum, cum et Judaeis recens conversis potuissent imagines esse offensioni, et Gentiles nuper factos Christianos ad idololatriam revocare. Sed ubi sine periculo potuerunt recipi, statim visae sunt in Ecclesiis maxime ad ornatum, et ad illiteratorum eruditionem, ut docet sanctus Paulinus, Nolanus episcopus (In Natali 9, de S. Felice.), qui Quarto saeculo florebat. Secundo, sanctum doctorem per adorationem quam vetat imaginibus exhiberi, intelligere supremum illum cultum soli Deo debitum. Unde adducit hoc Scripturae testimonium, Dominum Deum tuum adorabis, etc. Et infra quaerens aliquam Sereni facto excusationem, ait non alio consilio fractas ab eo, et projectas fuisse imagines, quam ne adorarentur, quod jam a nonnullis admissum observarat. Certe inter Gentes degebat Serenus, ut ait S. Gregorius (Lib. xi, ep. 13). In Galliis hoc aevo multas adhuc idololatriae reliquias superstites fuisse jam observavimus. Hinc nonnullos ante imagines prostratos videns Massiliensis episcopus, temere judicavit eos imagines tanquam Deum colere; ac majori temeritate, quae ad communionem ejus deserendam plerosque compulit, easdem imagines fregit et projecit.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
