Latin
Book 4, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.12
Unproofread scanNot analysed yet
S. Gregorii mens erga cultum sanctarum imaginum agnosci quoque potest ex singulari veneratione quam sacris reliquiis exhibendam ubique docet; etiam linteis et pannis, a qui super sanctorum apostolorum aut martyrum tumulos positi fuerant, aut similibus. Qui sub ejus disciplina instituti erant Augustinus ejusque socii, cum Doroberniam ingressi sunt, uti supra narravimus, crucem et imaginem Salvatoris pro sacro vexillo praeferre constituerunt; ut publice, quantum iis cultum, quantam deferrent reverentiam, testarentur. At quae a discipulis hic facta legimus, doctrinae magistri sunt argumentum.