# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.2

Alia ex parte Agilulfus et Langobardi urgebant Gregorium ut pacto subscriberet, quod negabat, quia medius et sequester erat regem inter ac exarchum. Itaque cum res in ancipiti essent, bellumque sub specie pacis periculosius imminere videretur: ne ignis doloso cineri suppositus erumperet, Romanis nihil tale cogitantibus, suasit Gregorius ut in ipsa pace, belli agitarentur consilia; scripsitque praesertim ad Januarium Caralitanum primo de conciliandis inter se bostium metu civium animis, quia, inquit, hoc maxime tempore, quando de hoste formido est, divisum populum habere non debetis. Deinde vero de Caralitana urbe aliisque insulae locis muniendis. Unde necesse est, inquit, ut fraternitas vestra, dum licet, civitatem suam vel alia loca fortius muniri provideat, atque immineat ut abundanter in eis condita procurentur: quatenus, dum hostis illuc Deo sibi irato accesserit, non inveniat quod laedat, sed confusus abscedat. Sed et nos pro vobis quantum possumus cogitamus, et iis quorum interest, ut se ad obsistendum Deo auctore praeparare debeant, imminemus: quia, sicut vos nostras tribulationes vestras attenditis, ita quoque nos vestras afflictiones nostras similiter reputamus (Lib. ix, ep. 6).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
