# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.4.1-16

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 6.1.4.1 to 6.1.4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.1.4.1

Id quam moleste tulerit S. Gregorius, qui pro pace adeo laboraverat, quamque amare jacturam illius fleverit hic pacis angelus, facilius est cogitare quam verbis exponere. Dolorem tantisper lenivit reditus ad Ecclesiam a Capritanae insulae, quae schismati pro tribus capitulis conflato diu Adhaeserat. Quandoquidem Capritanos ad schisma ejurandum a Callinico impulsos audierat papa, ipsi gratias egit, laudavitque consilium de revocandis ad sinum Ecclesiae dissidentibus, et tumultuantibus populis sibi subditis. Ne tamen in hoc proposito perseveraret, obstare videbatur jussio Mauricii Augusti, pro schismaticorum defensione ad ipsum transmissa; sed eam ita interpretatur Gregorius: Quod autem exemplar jussionis quae ad vos pro schismaticorum defensione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi restra excellentia debuit: quia quamvis jussio ipsa subrepta est, non tamen in ea vobis praeceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiae repellatis, sed ut venire volentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut haec ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere festine debeatis: quatenus cognoscant quod eorum temporibus schismatici cum omnipotentis Dei solatio et labore vestro, sua sponte reverti festinan (Lib. ix, ep. 9). In eadem ad exarchum epistola conqueritur S. Gregorius, tum de majore ejus domus, tum de Justino cujus consilio utebatur; qui nimirum non obscure haereticis favebant atque schismaticis. Quia hujus insulae episcopus, postquam petitione oblata Callinico postularat ut sibi cum omni populo ad unitatem Ecclesiae reverti liceret, mentem deinde mutaverat et se ad schismaticos iterum contulerat, placuit papae ut Marinianus, Ravennas episcopus, Ca…rilanae Ecclesiae ordinaret episcopum, qui ad suam metropolim pertineret, donec Histrici episcopi ad fidem catholicam rediissent, quorum scilicet provinciae tribuebatur insula Capritana (Lib. ix, ep. 10). Nihilotamenminus ante novi episcopi ordinationem visum est sapientissimo Pontifici, ut mitteretur prius ad schismaticum episcopum, qui de reditu ad Ecclesiae catholicae unitatem et ad propriam plebem eum admoneret.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
