Latin
6.1.4.17 to 6.1.4.29
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.1.4.17-29
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit etiam Gregorius ad hujus insulae habitatores, laudans amorem unitatis quo flagrabant, et de iis quae Mariniano scripserat eos certiores faciens. Pauca ex hac epistola quasi flosculos quosdam excerpenda duximus, et apponenda; mulcebunt enim, et odore, et aspectu: Redemptor noster, inquit,…. . sic imis summa conjungit, ut ipse in aeternitate permanens, ita temporalia occulto instinctu pia consulens moderatione disponat: quatenus de ejus manu antiquus hostis nullatenus rapiat quos ante seccula intra sinum matris Ecclesiae coadunandos esse praescivit. Nam, etsi quisquam eorum inter quos corporaliter degit, flatibus motus, ad tempus ut palmes titubet, radix tamen rectae fidei, quae ex occulto prodit, divino judicio virens manet; quae accepto tempore fructum de se ostentare val…at qui latebat. Quod in vobis nunc ex desiderio vestro gestum esse superni respectus illustratione cognoscimus, qui schismaticorum inter quos habitatis pertinaciam refutantes, coadunari ovili Dominico mente promptissima ipsa rei operatione monstratis. Quibus enim scissura displicet, sanos se velle esse testantur, et reprobantes errorem, ostenditis vos amare quod rectum est, vitare quod devium (Ibid. ,ep. 97). De aliis Histriae populis qui schisma deseruerant, agitur in aliis plurimis hujusce anni epistolis (Ibid. ,epp. 63, 94, 95, 99). In illis ad Ecclesiam revocandis eluxerat maxime Gulfaris, magistri militum, studium, de quo ipsi gratulatur, et gratias agit piissimus pastor; eumque ad perseverantiam et ad protectionem a schismate redeuntibus impendendam adhortatur.