# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.10

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.10

Felix tunc erat Hispaniae status sub Recharedo rege optimo, qui ad regni sui administrationem adjutores adhibuerat probos viros; in his Claudium et Leandrum, Hispalensem episcopum, de quo saepe jam dictum est. Claudius vero quis et qualis es et, non potest melius agiosci quam ex Gregoriana epistola cujus lator fuit Cyriacus: Quia unquenti more bonorum fragrat opinio, vestrae Gloriae de Occidentalibus partibus hucusque odor tetendit. Cujus profectaurae suavitate respersus, multum fateor quem nesciebum dilexi, atque intra sinum cordis amoris manu te rapui: nec jam eum nesciens diligebam, cujus bona cognoveram. Qui enim mihi magna intentione notus, sed corporis visione manet incognitus, de eo proculdubio veraciter dicere possum, quia personam illius scio, sed domum nescio. Magna autem vestrae laudis datur assertio, quod excellenti Gothorum regi vestra Gloria sedulo adhaerere perhibetur: quia dum malis boni semper displiceant, bonos vos esse certum est, qui bono placuistis (Lib. ix, ep. 120). Postea optimum virum ad perseverantiam hortatur; et in fine epistolae commendat Cyriacum, ut peractis quae ei injuncta erant, nulla eum remeandi mora praepediret. De duabus aliis epistolis ab hoc legato in Hispaniam delatis, una ad Leandrum, altera vero ad ipsum regem, quae sane sunt eximiae, tacere non est integrum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
